Résultats (
Français) 1:
[Copie]Copié!
DXII.
[LANDRICUS EPISCOPUS DAT IN PRECARIAM MAIOLO MILITI RES APUD VINCELLAS.]
1074 — 1096.
Ad omnium presentium futurorumque dubietatem repellendam, describimus quia quidam miles, nomine Maiolus, adiit presentiam domni Landrici Matiscensis episcopi et canonicorum ipsius, petens ut sibi concederent quemdam curtilum situm in villa Vinzellis, et quamdam silvam et unum pratum ad ipsum curtilum continens, tantum in vita sua in loco prestarie. Cujus petitionibus annuentes concesserunt ei supradicta, eo scilicet pacto quod ipse ea in vita sua tantum teneret et edificaret; post mortem vero ipsius, Sanctus Vincentius et canonici Matisconis ea que supradicta sunt, cum omni edificio ibidem facto, sine ulla molestia et calumnia alicujus successorum ipsius et heredum suorum reciperent, et ulterius in pace possiderent. Hujus autem precarie benevolentia concessit supradictus Maiolus et filius ejus Aymo nomine, omnia illa placita et omnia illa dona que antecessores sui fecerunt Beato Vincentio et canonicis Matisconis. De terris suis nominatim etiam concessit ipse et filius ejus Aymo mansum in villa Cavaniaco, quem Stephanus filius Artabaldi dederat Sancto Vincentio, terras etiam quas Brendencus et Umbertus, propinqui ipsius, Beato Vincentio et canonicis Matisconis laudaverant, sicut in cartis descriptum habetur, quatenus omnis lis et discordia, inter eos multoties habita, pacificata remaneret. Testes hujus placiti et concordie fuerunt Stephanus de Bassiniaco et Ansedeus Rebutinus, et Rotbertus de Cantriaco
{326}DLIII.
[BLADINUS ET ROTBERTUS DE CANTRIACO REDDUNT MEDIETATEM COLONICE.]
1096 — 1124.
Notum sit presentibus et futuris quod Bladinus et Rotbertus de Cantriaco medietatem cujusdam colonice aliasque terras in parrochia de Cantriaco et de Quercu sitas, juris Sancti Vincentii ab antecessoribus suis canonicis Sancti Vincentii eas in obedientia tenentibus, injuste adquisiverunt et diu male cum calumnia sepissime tenuerunt et possederunt. Unde Bladinus, ad extremum vite sue perductus, timens graviter anime sue periculum incurrere, medietatem quam de supradictis terris cum tanta injuria tanto tempore obtinuerat, Sancto Vincentio et domno Berardo episcopo canonicisque Sancti Vincentii concessit et werpivit in perpetuum, tantummodo deposcens humiliter ut quemdam filium suum canonicali consortio secum canonici adjungerent. Postea vero Bladino mortuo, uxor et filii ejus remanserunt qui werpitioni Bladini per aliquod tempus resistentes, tandem similiter anime sue exitium formidantes, consilio parentum et amicorum suorum, domni Berardi presentiam in capitulo Matiscensium fratrum adierunt, et ibi in manu ejus, coram canonicis, similiter omnes supradictas terras Beato Vincentio sine ulla deinceps retractatione, laudante et concedente Dalmatio jam marito supradicte uxoris effecto, concesserunt et omnibus modis sine ulla retentione werpiverunt, solummodo petitionem quam Bladinus de filio suo canonicis fecerat, videlicet ut in canonicum illum reciperent requirentes et humiliter deposcentes. Itaque domnus Berardus et canonici petitioni eorum assensum prebentes filio Bladini, nomine Gausceranno, canonicam dederunt et secum receperunt. Ipsi quidem pacem super hac werpitione tenere omnibus modis promiserunt, et postea ipse Dalmatius, de se et conductu ejus, posuit fidejussores de pace, Raculfum de Berriaco et Narduinum de Sala. Hujus werpitionis uxoris et filiorum Bladini testes sunt, Mayolus de Vincella, Johannes cantor, Stephanus de Pino; de werpitione Bladini, in exitu vite sue, testes: Gaufridus de Maliaco, Maiolus de Vincella, Artaldus decanus, Johannes cantor, Stephanus de Pino, Rotbertus de Brecis.
{327}DLIV.
??
1096 — 1124.
Denique vero Rotberto, alio fratre jam multo ante tempore defuncto, uxor et filii ejus remanserunt qui in patris injuria perseverare cupientes et contra domnum Berardum episcopum et canonicos per multos dies repugnantes et in episcopum cum canonicis sepius calumpniantes et nisi rectum poscentes, ad ultimum, amicorum suorum consilio, per manum Bernardi de Secchinis et Otgerii prepositi, ab episcopo diem determinatum petierunt in quo res eorum justitia exigente discuteretur. Veniente autem die placiti, rectum penitus firmare vel facere renuerunt; quod amici eorum videntes, placitum concordie a domno episcopo et canonicis postulaverunt videlicet ut unum Rotberti filium nomine Stephanum in canonicale consortium susciperent, et matri cum aliis filiis VI libras denariorum persolverent quatenus uxor cum marito Dalmacio et omnes filii Rotberti quodcumque juris Sancti Vincentii terrarum et silvarum ipse Rotbertus tenuerat totum quiete et in pace dimitterent, solummodo retinentes ut a tribus aut quatuor parrochianis de Cantriaco, vel de Quercu, sub anathemate aut sacramento terrarum, veritas eis demonstraretur, quod domnus Berardus episcopus et canonici quamvis justam causam habuissent laudaverunt et concesserunt. Postea vero insimul venientes in manu domni Berardi episcopi, Sancto Vincentio et fratribus in monasterio suo degentibus, ut supradictum est, verpiverunt et omnibus modis finierunt et in fide sua pacem super hac verpitione promiserunt, accipientes ab episcopo et canonicis licet injuste supradictos solidos, diem alterum postulantes qua canonica Stephano Rotberti filio daretur. Dato vero die et veniente, ambo Vuigo et Stephanus germani in capitulo Sancti Vincentii se presentaverunt et ibi iterum verpiverunt et quam, librum in manu tenentes super altare Sancti Vincentii, verpiverunt quicquid juris Sancti Vincentii tres aut quatuor prenominati homines ostenderent; deinde Stephanum in canonicale consortium receperunt et diem eis dederunt in qua {328}hominibus prelibatis, secundum predictum pactum, terras ostendere certissime fecerint. Postea vero domnus Berardus et canonici quiete et in pace tenuerunt et possederunt. S. de verpitione in camera episcopi per manum Bernardi de Secchinis et Otgerii prepositi, in manu ejusdem episcopi, ab uxore Rotberti et omnibus filiis ejus facta. Sunt testes idem Bernardus et Otgerius et Bernoldus de Sancto Sulpicio, Radulfus de Quercu, Bernardus de Toriaco, Artaldus decanus, Johannes cantor, Gauscerandus archidiaconus, cum aliis. De verpitione Guigonis et Stephani, super altare Sancti Vincentii, sunt testes Gauscerannus archidiaconus, Bernardus Bisornatus, Guigo de Germola, cum multis aliis.
DCXV.
[GIRARDUS COMES DAT OMNE JUS QUOD HABEBAT IN TERRA APUMACI.]
1158.
Sciant presentes et posteri quod ego Girardus comes Matiscensis, si quid juris habebam in terra Apuniaci, partem cujus Bernardus Paganus dederat ecclesie Beati Vincentii Matisconensis, pro anima sua; partem vero habuerat titulo emptionis a militibus de marchianno, videlicet Hugone et Vuillelmo. Predicte ecclesie et canonicis ibidem Domino servientibus, consilio virorum meorum, laudavi et concessi pro anima patris mei Willelmi comitis et antecessorum meorum. Donationem istam confirmavi in capitulo ejusdem ecclesie istis presentibus: Vicardo decano, Ugone cantore, Stephano {374}archidiacono, Gaufrido de Berriaco, Garino Iggiaco, Bernardo Crasso, Rotberto de Cantriaco, Umberto de Branciduno, Odone de Dosa, Pontio capellano, Stephano Pulmone, Vicardo presbitero, Ugone de Changiaco, Villelmo de Chois, Ugone de Drancelaco, Ugone de Chavannis, Vicardo, Iterio, Otgerio, Gaufrido, Stephano Dentucio, Pelerino. Actum est anno ab Incarnatione Domini millesimo C LVIII.
DCXVII.
[HUGO DE GERMOLA DIMITTIT OMNES QUERELAS SANCTO VINCENTIO.]
1151.
Presentium et futurorum noticie tradere volumus quod Hugo de Germolla quicquid ecclesie Beati Vincentii verpivit, et pacem tenendam in perpetuum tenere jurejurando confirmavit et insuper obsides posuit, et in manu canonicorum qui infra bannum Matiscense ostagium tenerent si predictus Hugo pacem frangeret. Obsides hii sunt: Achardus de Piarderia, Petrus de Miliano, Vicardus de Nai. Retro fidejussores de pace tenenda sunt: Hugo de Vinzelles, Maiolus frater ejus, Archibaudus de Cantriaco, Stephanus de Vernutico. Testes sunt de hac verpitione: Wicardus decanus, Hugo cantor, Gaufridus de Berriaco, Gaufridus de Tasiaco, Rotbertus presbiter de Cantriaco, Stephanus de Valaca, Bernardus de Sanciaco, Bernardus Nuguinus, Hugo miles de Cluniaco, Pontius de Loasia, Willelmus de Blaniaco. Actum est anno ab Incarnatione Domini M C LI.
DCXXI.
[LAMBERTUS DE MALLIACO DIMITTIT OMNE JUS IN CLAUSO DE CHACELACO.]
1158 — 1180.
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Lambertus de Malliaco verpivit ecclesie Beati Vincentii quicquid juris habebat in clauso de Chacelaco et super hoc cum juramento pacem firmavit et retro fidejussores misit Vicardum de Marriaco, Guidonem et Bernardum Salvagios, nepotes ejus. Idem sunt testes: Ugo Ruels et Rotbertus de Cantriaco, Girbertus. Iterum fecit hanc verpitionem predictus Lambertus in claustro, presentibus istis: Garino Igiaci, Stephano de Cave Rupe, Petro de Besornay, Petro de Sancto Albano, Petro de Sancto Andrea, Johanne Ruffo, Johanne de Buxeria, Martino de Sancto Desiderio Avenais. Eamdem verpitionem fecit Ugo de Malliaco frater ejus et pacem inde juravit. Testes sunt Jocerannus de Marriaco, Ugo Cantriaci, Bernardus Igiaci, Rotbertus Cantriaci, Ugo Ruels, Adalardus sacrista, Stephanus de Bosleras et plures alii.
En cours de traduction, veuillez patienter...
