Parce, precor, Pæan, et tu, dea pone sagittas;
Nil pueri faciunt; ipsam configite matrem,
Amphion clamat: sed Pæan contrahit arcum.
Extulit ergo greges natorum, ipsamque parentem,
Dum sibi nobilior Latonæ gente videtur,
Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
Quæ tanti gravitas? quæ forma, ut se tibi semper
Imputet? Hujus enim cari summique voluptas
Nulla boni, quoties animo corrupta superbo,
Plus aloes quam mellis habet. Quis deditus autem
Usque adeo est,ut non illam, quam laudibus effert,
Horreat, inque diem septenis oderit horis?