Résultats (
Allemand) 1:
[Copie]Copié!
Liberalis noster nunc est tristis, nuntiato incendio quo Lugdunensis colonia exusta est. Quae res effecit ut firmitatem animi sui quaerat, quam ad ea quae timeri posse putabat exercuit. Hoc uero tam inopinatum malum non miror si sine timore fuit, cum esset sine exemplo: multas enim ciuitates incendium uexauit, at nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit et raro sic cuncta depascitur ut nihil ferro relinquat. Numquam denique tam infestum ulli oppido exarsit incendium ut nihil alteri superesset incendio. Tot pulcherrima opera, quae singula illustrare urbes singulas possent, una nox strauit, et in tanta pace, quantum ne bello quidem timeri potest, accidit. Quis hoc credat? Ubique armis quiescientibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugdunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
En cours de traduction, veuillez patienter...