Résultats (
Français) 1:
[Copie]Copié!
Non tulit illam severitatem gens natura mitis et humana. Draconis igitur leges paulatim obsoleverunt. Sed civitas, quasi frenis soluta, ad perniciem ruebat, donec ad Solonis sapientiam confugit.
Nihilominus inter se dissidebant pauperes et divites. Tum prudentissimi Atheniensium, cum Solonem viderent ab utrisque alienum esse, illum oravere, ut communis utilitatis curam susciperet, et civitatem legibus componeret.
Nec deerant qui illum ad usurpandam tyrannidem hortarentur. At se non passus est a proposito consilio deduci. « Tyrannis, aiebat amicis, pulchrum quidem est castellum, sed non habet exitum. »
Ante omnia plebi subveniendum erat. Plebs enim aere alieno premebatur, nec se liberare poterat. Solon igitur jussit ses alienum quarta parte deminui, vetuitque ne, qui debita solvere non posset, in servitutem redigeretur aut peregre venderetur.
En cours de traduction, veuillez patienter...
