Postquam romulus romam condidit, populum romanum sollertissime constituit.
Primum Tatium, sabinorum regem, post multa variaque proelia vicit Sabinasque Romanis dedit uxores. Deinde consilium regium atque triginta curias creavit. Sic Romulo magna potentia fuit. Posteri eum laudauerunt quia Romam felicissime gubernaverat.