Résultats (
Français) 1:
[Copie]Copié!
Que cito oblivioni tradi possunt et a modernorum deleri memorie, scripto commendare consuevit antiquorum prudentia.
Quare ego Gaufridus, Carnotensis prepositus, presentibus et futuris notifico me, in capitulo nostro ecclesie Beate-Marie, de tota illa terra, quam, apud Benas, Gerois, cantor ecclesie Carnotensis, in presentia Gaufridi, pie memorie (N/V/Abl. sng) quondam Carnotensis episcopie, avunculi mei, ecclesie de Tirun contulit, monachos prefate ecclesie revestisse, et contra omnes me defensorem sub mea protectione cepisse.
Plurimis enim evolutis annorum circulis, eam quidam rustici propriis aratris excoluerant ; unde, crescente malicia, quo gratiores esse deberent deteriores fiebant, et inde pro eadem terra injuste monachis calumnias inferebant, eamque ab eis auferre (?) pro posse suo satagebant ; sed, eorum voluntate comperta, recto precurrente clericorum ac laicorum judicio, ab eis abstulimus aliena, monachis reddentes propria.
Hujus rei testes sunt : Raherius, prepositus ; Ernaudus de Folet ; Richerius, subcentor ; Petrus de Cuneo-Muri ; Hubertus Hortolanus ; Petrus de Hosemio.
En cours de traduction, veuillez patienter...
