Résultats (
Français) 1:
[Copie]Copié!
LXXIII.
[HUGO COMES DAT QUIDQUID TENEBAT EX HEREDITATE WALDINI.]
941 — 954.
Quicumque sanctorum locis et Domino famulantium catervis aliquid conferre desiderat ad sibi profuturum pro transitoriis eterna commutans minime diffidit. Quapropter ego Hugo comes, propter remedium genitoris mei et genitricis et fratrum meorum et anime mee, dono ecclesie Sancti Vincentii ad usus fratrum et canonicorum illius loci hereditatem meam que est in pago Matisconensi, in villa Cantriaco, cum mansione et vinea insimul tenente cum omnibus appendentiis quicquid de Waldinio mihi evenit et propter remedium anime ipsius Waldini omnem hereditatem illius ubicumque est, vel in predicto Cantriaco, vel in Triono aut in Verciaco, cum omnibus appendentiis, cum curtiferis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, cultis et incultis, arboribus, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, omnia et ex omnibus totum ad integrum predicte ecclesie trado atque transfundo, ea ratione dum vivo usum et fructum habeam et ipsi canonici loco vestiture mee unum modium vini habeant; post meum autem decessum, ipse res cum omni integritate ad prenominatam ecclesiam perveniant sine alicujus contradictione. Si quis hoc immutare ausus fuerit non valeat. S. Hugonis. S. Uduldrici. S. Aimonis. S. Beraldi. S. Mereedi. S. Maioli. Data per manum Animii.
{62}LXXIV.
[ANDROLDUS PRESBITER CEDIT ECCLESIAM SANCTE MARIE CUM APPENDICIIS.]
815 — 850.
Notitia qualiter et quibus presentibus Androldus presbiter, die martis proximo mense julio, ecclesia Sancte Marie que est sita in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Cantriaco, tres partes de ipsa ecclesia que ibat conquestum per instrumenta cartarum de Cerdoslo quarta parte et de Laufredo cum heredibus suis medietate, istas tres partes quod in ipsa ecclesia visus fuit habere cum omnibus rebus ibidem aspicientibus omnia et in omnibus per epistolam cessionis sue pro anime remedio ad casam Sancti Vincentii condonavit que est constructa infra muros civitatis Matiscensium. Idem de ipsa ecclesia Sancte Marie cum omnia et quicquid ibidem aspicit sicut in ipsa epistola insertum est, tres partes missis domno Hildebaldo episcopo, idem Tectardo diacono et Leofrido ad partem Sancti Vincentii vel suis auctoribus a die presente per hostium et axidoria tradidit et ipsis missis domno Hiltebaldo episcopo ad integrum revestivit his presentibus. Signum Tetbaldi. S. Dominico. S. Adaboldo. S. Udalrico. S. Tertinio. S. Auloldo.
En cours de traduction, veuillez patienter...
