Résultats (
Français) 1:
[Copie]Copié!
In exitu Israel de Aegypto,
domus Jacob de populo barbaro.
Facta est Judaea sanctificatio eius,
Israel potestas eius.
Mare vidit, et fugit:
Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes:
et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob:
qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
Non nobis Domine, non nobis:
sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua:
nequando dicant gentes:
Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in caelo:
omnia quaecumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur:
oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient:
nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt:
pedes habent, et non ambulabunt:
non clamabunt in gutture suo.
En cours de traduction, veuillez patienter...
