Nam simulatque mortem aboleuit christus, continuo uitam produxit in lucem, produxit et immortalitatem per euangeliu. In summa, nihil est mea quidem senten tia alienius ab homine christiano, quam metus huiusa modi mortis, quae nihil est aliud quam transitus ad uitam et maloru finis et alioqui ridiculu est metuere ae uitare quod euitari non potest.