Résultats (
Français) 1:
[Copie]Copié!
Hic amplius declaratur animalia et seniores ecclesiam esse cum dicunt redemisti nos sanguine tuo; neque enim hoc nisi ecclesia conuenit dicere.Ostendit etiam in quo caelo sint animalia et seniores cum dicunt fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus de super terram, et iam si superiorum partium intellegentia permanente, aliquas dans caelo quoque huiusmodi credantur congratulari virtutes, ostendit etiam ecclesiam in Christo librum accipere, cum redempti ex omni populo et tridu et Gente et lingua se potestatem accepisse fatentur et regnum.
En cours de traduction, veuillez patienter...
