Pater meus, Hamilcar, puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, Jovi Optimo Maximo hostias immolavit. Quae divina req dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra profisci. Id cum libenter accepissem, atque ab eo petere coepissem ne dubitaret me ducere, tum ille:"Fcaiam, inquit, si mihi fidem quam postulo dederis.". Simul me ad aram adduxit apud quam sacrificare instituerat eamque, ceteris remotis, tenentem jurare jussit numquam me in amicitia cum Romanis fore? Id ego jusjurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservati ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eadem mente sim futurus