Résultats (
Italien) 1:
[Copie]Copié!
Neque epistulas, quas cotidie tibi scribebam, legebas, neque flores, quos tibi multos mittebam, accipiebas, sed omnes ad me remittebas! Propter amorem nocte vix dormiebam; semper de te cogitabam..."
Aemilia item de illo tempore cogitans "Ego quoque" inquit "tunc miserrima eram. Amabam enim alium virum Romanum, qui me non amabat, quod virgo pauper eram." Iulius: "Ille vir pessimus te dignus non erat!"
Aemilia: "Recte dicis, mi Iuli. Tu solus amore meo dignus eras, tu enim me amabas, mihi epistulas scribebas ac flores mittebas, quamquam pecuniam nullam habebam. Certe non propter pecuniam me amabas, Iuli! At nunc te solum nec ullum alium virum amo. Femina beata sum, quod maritum bonum habeo, et quia nos tres liberos habemus et cum magna familia in hac villa magnifica habitamus, quae
familia nostra digna est. Hoc peristylum magnificum, hae columnae, haec signa, hi flores; haec omnia cotidie me delectant! O, quam beati hic sumus, luli! Quantus est deorum erga nos amor!
En cours de traduction, veuillez patienter...
